monumenta.ch > Plinius > sectio 190

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 190
{LXXIII} Divo Augusto Spoleti sacrificanti primo potestatis suae die sex victimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra reperta sunt responsumque duplicaturum intra annum imperium. caput extorum tristis ostenti caesum quoque est, praeterquam in collicitudine ac metu; tunc enim peremit curas. bina iocinera leporibus circa Briletum et Tharnen et in Cherroneso ad Propontidem, mirumque, tralatis alio interit alterum.